INPOSUIT NATURA LOCIS QUO TEMPORE PRIMUM

DEUCALION VACUUM LAPIDES IACTAVIT IN ORBE (ORBEM)

UNDE HOMINES NATI DURUM GENUS ERGO AGE TERRAE

PINGUE SOLUM PRIMIS EXTEMPLO MENSIB (MENSIBUS) ANNI

FORTES INVERTANT TAURI GLAEBASQ (GLAEBASQUE) IACENTIS

PULVERULENTA COQUAT MATURIS SOLIB (SOLIBUS) AESTAS

AT SI NON FUERIT TELLUS FECUNDA SUB IPSUM

ARCTURUM TENUI SAT ERIT SUSPENDERE SULCO

ILLIC OFFICIANT LAETIS NE FRUGIBUS HERBAE

HIC STERILEM EXIGUUS NE DESERAT UMOR HARENA (HARENAM)

AETERNIS IDEM TONSAS CESSARE NOVALIS

ET SEGNEM PATIERE SITU DURESCERE CAMPUM

AUT IBI FLAVA SERES MUTATO SIDERE FARRA

UNDE PRIUS LAETUM SILIQUA QUASSANTE LEGUME (LEGUMEN)

Transcript after that provided in Steffens, except that he has kindly used minuscule text with appropriate capitalisation, word spacing and punctuation. I have taken it back to how it is written, except for putting in word spacing for misericordia.