AVRELII AVGVSTINI DOCTORIS EXIMII DE

CIVITATE DEI LIBER PRIMUS FELICITER INCIPIT.

GLORIOSISSIMAM CIVITATEM DEI

SIVE IN HOC TEMPORVM CVRSV CVM

inter impios peregrinatur ex fide uiuens : siue

in illa stabilitate sedis aeternae : quam nunc expe-

ctat per patientiam : quoad usq (usque) iustitia conuerta-

tur in iudicium : deinceps adeptura per excellentia (excellentiam) :

uictoriam ultimam & (et) pacem perfectam : hoc opere

ad te instituto & (et) mea ad te promissione debito de-

fendere aduersus eos, qui conditori eius deos suos p- (pre-)

ferunt fili carissime marcelline suscepi. Magnum

opus & (et) arduum : sed deus adiutor noster est. Nam scio, quibus uiribus opus sit :

ut persuadeatur superbis : quanta sit uirtus humilitatis : qua fit ut omnia terre-

na cacumina temporali mobilitate nutantia non humano usurpata fastu, sed

diuina gratia donata celsitudo transcendat. Rex enim & (et) conditor ciuitatis hu-

ius, de qua loqui instituimus, in scriptura populi sui sententiam diuine legis ape-

ruit, qua dictum est. Deus superbis resistit : humilibus aut (autem) dat gratiam. Hoc ue-

ro quod dei est superbe quoq (quoque) anime spiritus inflatus affectat amatq (amatque) sibi in lau-

dibus dici : Parcere subiectis : et debellare superbos. Vnde etiam de ciuitate terre-

na, quae cum dominari appetit : etsi populi seruiant : ipsa ei dominandi libido do-

minatur ; non est pretereundum silentio, quicquid dicere suscepti huius operis ra-

tio postulat & (et) facultas datur. ¶ Ex hac nanq (nanque) existunt inimici : aduersus quos de-

fendenda est dei ciuitas : quorum tamen multi correcto impietatis errore [above] ciues in ea fiut (fiunt)

satis idonei : multi uero in eam tantis exardescunt ignibus odiorum : tamq (tamque) mani-

festis beneficiis redemptoris eius ingrati sunt : ut hodie contra eam linguas non

mouerent : nisi ferrum hostile fugientes in sacratis eius locis uitam de qua super-

biunt inuenirent. An non etiam illi romani nomini infesti sunt : quibus

propter xpm (christum) barbari pepercerunt? Testantur haec martyrum loca & (et) basilicae apo-

stolorum, quae in illa uastatione urbis ad se confugientes suos alienosq (alienosque) receperut (receperunt).

Hucusq (Hucusque) cruentus seuiebat inimicus : ibi accipiebat limitem trucidatoris furor : illo

ducebantur a miserantibus hostibus : quibus etiam extra ipsa loca pepercerant : ne

in eos incurrerent, qui similem misericordiam non habebant : qui tamen etiam

ipsi alibi truces atq (atque) hostili more seuientes, postea q (quam) ad loca illa ueniebant, ubi fue-

rat interdictum, quod alibi iure belli licuisset : tota feriendi frenebatur imma-

nitas. & (et) captiuandi cupiditas frangebatur. Sic euaserunt multi, qui nuc (nunc) xpianis (christianis)

Transcript after that provided in The New Palaeographical Society, 1911.